SPECULATORIA

SPECULATORIA
SPECULATORIA
apud Tertullian. l. de Corona mil. c. 1. caliga dicta est, cum ait: Speculatoriam morosissimam pedibus absolvit; de militis Christiani exauctoratione loquens, cui inter alia militaie insignia etiam caligae detrahebantur. Usus est hâc voce Tertullianus, quod in militia id genus erat militum, qui praecipue ad hoc erant instituti, ut, quemadmodum Festus ait, Hostilia silentio perspicerent; a verbo speculor, dicti Speculatores, qui Graecis ὀπ῀ρες, σκοποὶ, et κατάσκοποι. Unde quibus illi urebantur caligis, Speculatoriae appellatae sunt. ita et Sueton. c. 52. ubi varios Caligulae refert habitus, Modo, inquit, in crepidis vel cothurnis, modo in Speculatoria caliga. Calceamentum nempe significans, quô Speculatores caligati, speculatum exploratumque ibant. Sunt tamen, qui apud Tetullianum malint legere Spiculatoria, voce, a spiculatoribus et spiculo, deductâ, Sed vereor, inquit Balduinus, ne iis nimia sit corrigendi prurigo. Stat enim suus apte sensus, cum utrobique speculatoriam legimus: ut nil necesse sit aliam lectionem comminisci. Potest autem caliga Speculatoria quoque dici, quod, qui in ea consistebant, velut in specula quadam positi viderentur, indeque possent longius speculari. Quod certe Caligarum suadet compositio: Nam alte a solo editas fuisse earum soleas, hinc aestimare licet, quod cum saepe loca lutô limôque infesta militibus essent traicienda, iis dubio procul opus fuit altiore calceatu, quo istiusmodi loca facilius pervaderent. Et sane clavi illi crebri ac acuti, qui caligis suffigi solebant, quam in iis altitudinem agnoscimus, non obscure arguunt, ob quod ipsum graves erant caligae ac morosae, unde morosissimas Tertullianus Speculatorias hasce vocavit. Vide Balduin. praef. l. de Calceo Veter. c. 13.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Garde prétorienne — Monarchie romaine 753 – 509 av. J. C. République romaine 509 – 27 av. J. C. Empire romain 27 av. J. C. – 476 Empire byzantin …   Wikipédia en Français

  • Speculatores — Terme dérivant du verbe latin speculare, observer, par lequel on désigne en général tous ceux qui jouaient le rôle d éclaireurs ou d espions, mais plus particulièrement un petit nombre d hommes attachés à chaque légion romaine, dont le devoir… …   Wikipédia en Français

  • КАЛИГИ —    • Caligae,          солдатская обувь, у рядовых солдат простые полусапоги, покрывавшие голени до половины; у высших чинов они украшались серебряными или золотыми гвоздями (clavi caligarii Plin. 34, 14); отсюда y Suet. Calig. 12 speculatoria… …   Реальный словарь классических древностей

  • Ship camouflage — ‎ USS Drayton wearing measure 1 …   Wikipedia

  • Сиагрус Румянцева — Сиагрус Румянцева …   Википедия

  • SCAPHA — Graece ακάφη, a concavitare nomen habet, ex σκάπτα, fodio: quod primum ex praegrandi arbore excavari coeptae sunt. Unde curvum robur, apud Stat. Theb. l. 5. v. 287. Qua data signa, sequor, dein curvô robore clausum Diis pelagi, ventisque, et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • speculatorio — pl.m. speculatori sing.f. speculatoria pl.f. speculatorie …   Dizionario dei sinonimi e contrari

  • navire — Navire, penac. Ores est masculin, et signifie un vaisseau de mer qui est rond (qu on appelle aussi vaisseau rond à la difference des galeres, fustes, brigantins, qui sont vaisseaux longs) soit de port ou de combat, Nauis. Et ores est feminin, et… …   Thresor de la langue françoyse

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”